Lat | Rus 
Conserva plicas et recipe lucrum

De situ et auctore

Photographema meumMihi praenomen Ioannes est. Habĭto in Ucraina in regione Transcarpathicā. Magnus admirator linguae latinae sum, idcirco hunc situm creavi – decrevi cum multis utentibus Interretis partiri, quod ipse teneo. Universe cum situm creavi, haud firme Latine sciebam, eo tamen non debet summa et qualitas contentūs sitūs affĭci.

Videns terribilem expansionem linguae anglicae in re technologiarum computatoriarum vulgoque, decrevi situm producere, in quo verba et expressiones in lingua latina rei modernae necnon computatoriae exponantur pro firme institutis anglicis. Ergo volo fabulam dissipare, velut lingua latina mortua sit et nusquam praeter medicīnam usum habeat etc.

Exhibĭta a me vocabularia destinata sunt hominibus linguam latinam scientes, nec tamen inclūdit in se nil difficile intellectu et nescientibus. In nonnullis casibus vocales supertĭnent signum longitudinis aut brevitudinis, sed in quibusdam morphematibus communibus id deest, quoniam in omni casu vocales semper eaedem a priori sunt. Cuncta verba exposĭta in generali formā vocabulariā.

Contagiones:

Gratiae

Imprimis Deo viventi gratiam ago pro possibilitate materies a me collectae promulgare.

Secundo volo gratiam reddere sitibus et auctoribus materierum ibi prolatarum:

Nimīrum quoque stationi primae ubi situs manet Hostinger

Sublevare situm WMZ [Z340387066945]
Sublevare situm WMR [R171251155923]
Sublevare cum Yandex.Pecuniis [41001574435931]
Sublevare cum Pecunia Perfecta[U1031015]

De jure auctoris: si contentu hujus sitûs utimini, indicate illum ut fons.