Lat | Rus 

Euangelium secundum Petrum

in latinam linguam versum ex scripto graeco et cum versionibus anglica ac russica collatum

hoc opus fecit publiceque exhibuit a Domino redemptus minimus Akkkadites
1. Judaeorum vero nemo manũs lavit, non Herodes non quis arbitrorum. et minime illis volentibus surrexit Pilatus.
2. et tunc Herodes rex jubet Dominum prehendi dicens: quantum jussi vobis ei facere, facite.
3. erat ibi Joseph, amicus Pilati et Domini, et videns quod hunc crucifixuri sunt, profectus est ad Pilatum petivitque corpus Domini ad sepulturam.
4. et Pilatus misit ad Herodem corpus petitum a eo.
5. ait Herodes: frater Pilate, etsi nullus id petivisset, id sepeliremus, cum sabbatum dilucescit. in lege enim scriptum est solis occasus supra occisum ne accidat. et tradidit illum ante primam [diem scl.] populo, festi eorum.
6. ipsi vero prehenderunt Dominum eumque propellentes dicebant: trahimus filium Dei ditione illius obtenta.
7. et purpuram illi injecerunt feceruntque illum sedere in sedem judicis dicentes: juste judica, rex Israëlis!
8. et quidam eorum coronam spineam attulit imposuitque capiti Domini.
9. alii stantes in oculos illius spuebant, alii alapas inferebant illi, alii calamo feriebant illum, alii verberabant dicentes: tali honore honorabimus filium Dei.
10. et attulerunt duo scelera patrantes crucifixeruntque Dominum in medio eorum. ille autem tacebat velut nullum dolorem patiens.
11. ubi crucem erexerunt scripserunt: ipse est rex Israëlis.
12. et positis spoliis ante illum partiebantur et meloten sibi supra injiciebant.
13. unus quidem latronum eos objurgabat dicens: nos propter mala quae perpetraveramus passi sumus, iste autem factus est salvator hominum. quodnam delictum (injuriam in vos) commisit?
14. et suscensentes ei jusserunt ne crura infringerentur sua, ita ut patiens moreretur.

15. erat enim meridies et tenebrae factae sunt per totam Judaeam. et fremebant et sollicitabantur, ne solis occideret dum vivebat. scriptum est eis, ut solis non óccidat supra occisum.
16. dixitque aliquis eorum: potum date isti fel cum aceto. mixtisque his dederunt.
17. et compleverunt omnia et reatũs in capita ipsorum perfecerunt.
18. venerunt quidem multi cum lucernis arbitrantes quod nox esset et ceciderunt.
19. et Dominus exclamavit: vis mea, vis mea, dereliquisti me! et cum dixisset, susceptus est.
20. eadem hora velum templi Jerusalém scissum est in duo.

21. et tunc abstraxerunt clavos e manibus Domini eumque super terram deposuerunt. et terra tota commota est et magnus horror factus est.
22. tunc sol luxit et inventa fuit hora nona.
23. gavisi sunt enim Judaei et dederunt Josepho corpus ejus, ut hoc sepeliret, quandoquidem contemplatus erat quanta bona operatus esset.
24. prehenso autem Domino solvit et involvit sindone induxitque in proprium sepulchrum quod 'hortus Josephi' appellabatur.
25. tum Judaei et seniores et sacerdotes cognoverunt quid mali sibi ipsis fecissent, coeperunt percutere et dicere: vae peccatis nostris, judicium appropinquavit et finis Jerusalém.
26. ego autem cum sociis meis indoluimus, et afflicti juxta consilium nos abscondimus.
27. insuper his jejunium observabamus et sedebamus deplorantes et plangentes die ac nocte usque ad sabbatum.

28. condolentes vero scribae et pharisaei et seniores alii aliis cum audivissent totum populum indignari et percutere pectora dicentes: si in morte sua tam magna signa facta sunt, videte quanto justus sit.
29. paverunt seniores et ad Pilatum venerunt impetrantes eum et dicentes:
30. praebe nobis milites, ut protegamus sepulchrum illius per tres dies, ne forte venientes discipuli illius clam auferant illum et populus deprehendat, quod ex mortuis resurrexerit, et faciant nobis măla.
31. Pilatus vero misit eis Petronium centurionem cum militibus sepulchrum protectum. et cum illis ierunt seniores et scribae ad sepulchrum.
32. et advolverunt saxum magnum cum centurione et militibus cunctique qui aderant ibi posuerunt super ostium sepulchri
33. et illeverunt septem sigilla, et tentorio defixo tuiti fuerunt.

34. mane autem sabbato dilucescente ibat multitudo ex Jerusalém et circumjectoriis, ut opertorium obsignatum intueantur.
35. nocte autem et dominica dilucescente, militibus binis custodientibus - bini in custodiam, magnus fragor in caelo factus est,
36. et viderunt caelos apertos et duos viros inde descendentes, multam auram habentes funeri appropinquantes,
37. saxum vero immissum in ostio {(a semet ipso/per se?) revolutum incessit in partem}, et sepulcrum apertum est et ambo juvenes ingressi sunt.
38. proficiscentes quidem milites illi expergefecerunt centurionem et seniores, amiserunt enim et ipsi tuentes.
39. et ipsis expromentibus quae viderint rursum vident tres viros ex sepulchro exeuntes, et duo unum adminiculantes et crucem eos sequi.
40. duorum caput usque ad caelum procedens, ducendi ab illis autem transcendens caelum.
41. et vocem de caelo audiverunt dicentem: an nuntiavistis dormientibus?
42. et oboedientia a cruce audita fuit: ita.
43. consideraverunt quidem mutuo illi abire et Pilato propalare.
44. etiam dum illis deliberantibus clarantur rursus caeli et homo quidam descendit sepulchrumque ingressus est.
45. haec videntes qui circum centurionem nocte ad Pilatum festinaverunt, exuentes tumulum custoditum et exposuerunt omnia quae viderant, valde ancti et dicentes: vere filius erat Dei.
46. recogitavit Pilatus et ait: ego immunis sum ab sanguine filii Dei, vobis istud visum fuit.
47. tum accedentes omnes petiverunt eum et rogaverunt jussum iri centurioni et militibus nihil ex eis quae viderunt dicere.
48. conducit nam, inquiunt, nos coram Deo condemnari, neque in manũs populi incìdere et lapidari.
49. jussit ergo Pilatus centurioni et militibus nihil loqui.

50. prima autem luce dominicae, Maria Magdaléne, discipula Domini, pavens Judaeorum gratiâ, quia irâ ardebant, non fecit in sepulchro Domini quod solitae erant facere mulieres in mortuis et dilectis suis.
51. sumptis secum amicabus profectae sunt ad sepulchrum, ubi positum erat.
52. et metuebant, ne conspicerent ipsas Judaei, et dicebant: nisi illo die crucifixionis potuimus flere et plangere, nunc quidem haec in sepulchro ejus faciemus.
53. quisnam amovebit nobis saxum positum in ostio sepulchri, ut intremus, assedeamus et faciamus quae debita sunt?
54. permagnum enim saxum erat, et timemus, ne quis nos conspiciat. et si non possumus, liceat ut ponamus apud ostium quae fèrimus in memoriam ejus, flebimus et plangemus quoad domum pervenerimus.
55. et discedentes invenerunt sepulchrum apertum et ingressae introspexerunt ibi, et vident juvenem quemdam sedentem in medio sepulchri florentem, vestitum indumento candido, qui ait illis:
56. quid venistis? quem quaeritis? nonne istum crucifixum? resurrexit et abiit. nisi creditis, introspiciatis et videatis locum quo indormiebat, quia abest, resurrexit enim et profectus est unde missus erat.
57. tunc mulieres timuerunt et aufugerunt.

58. erat autem dies postremus azymorum, et multi exibant revertentes domos suos ex celebrationibus.
59. sed nos, duodecim discipuli Domini, flebamus et dolebamus, et unusquisque inter conventum domum suam secessit.
60. ego autem Simon Petrus et Andreas frater meus prehensâ telâ ábimus in mare. eratque nobiscum Leuis Alphaei, quem Dominus...

Scriptum graecum et anglicum.
Versio russica