Lat | Rus 
Linque sententiam/optatum in mini-locutorio!

Laetus sum de adventu Tuo

in situ Latinae modernae!

2016-09-12 In varios utiles fontes nexus porro...

2016-03-30 Novum documentum apparuit - sententiae compositae porro...

2015-11-03 In situ exhibitae sunt translationes inn porro...

2015-06-07 In situ apparuerunt translationes latina porro...

Omnes amatores, et haud nimis invīto in meum situm parvum, ubi utentes computerorum ac interretis possint sibi verba necessaria expressionesque latinas rei computatoriae et modernae et alia invenire. Ad hoc sat est vobis recte per nexum superiorem "Vocabularium" transgrĕdi seu ad partem "Varia". Scilĭcet, omnia verba et expressiones hujus rei solus auctor non possit colligere, tamen illic prolāta, credo, omnīno sufficiant, ut se gravi supellectile verborum in usum "armari" possitis.

Modo perspiciens pauca verba a me collecta, quilibet scepticus possit sibi persuadere, linguam latinam nequaquam mortuam esse possitque usum in rebus modernis habere. Visores, quibus id interfuit independenter possunt cognitionem suam perficere, situs visitantes ad quos nexūs in parte "Nexūs" praesunt.
Commendo quoque partem "Varia" visere, ubi informationem non modo Latinitatis computatoriae, sed etiam mathematicorum (mea elaborata), pedifollii invenire potest, plicas excellentes recipere, cognosci praecepta seria etc.

Informatio verbosior de compositione vocabularii meque – in parte "De situ".

Quoque mappam sitūs inspicite.


Si quis sibi aliquid utile in hoc situ inveniet – id erit quod non nequiquam laboraverim.