Lat | Rus 

Quid novi in situ?

2016-09-12 In varios utiles fontes nexus innovati et correcti sunt. Repositorium vocabulorum ad LatRus recens patet. Versio latina «evangelii Petri» ex certo tempore in situ apparuit.

2016-03-30 Novum documentum apparuit - sententiae compositae. Translatio Keepass 2.x innovata et appleta, repositorium vocabulorum ad LatRus recentius exhibitum est.

2015-11-03 In situ exhibitae sunt translationes innovatae programmatum, vocabulariorum. Novas versiones in pagina plicarum deprehendi possunt. Notitiae in parte operarum mearum demonstrativarum recentiores jam sunt.

2015-06-07 In situ apparuerunt translationes latinae ad KeePass, etiam in situ officiali exhibitae sunt. Versio recens elaborata HandyCache publicata est. Novas versiones in pagina plicarum deprehendi possunt.

2015-01-07 Repositoria lexicorum ad LatRus innovata sunt, etiam versio in forma DSL, quae cum adhuc errata et lapsus contineat, tamen melior est quam prima. Additum est novum documentum de casibus. Pagina ligaminum utilium innovata et emendata est.

2014-12-15 Lexicon ad LatRus innovatum est, etiam versio nova in forma DSL patet ad deprehendum, quod quidem sinit dictionario uti in principiis programmaticis diversis. Quod ad situm pertinet, ille ex die in diem obsidebatur a procuratoribus stationis propter falsa signalia antivirorum et superonerationem stationis per impetum ortam. Futurum situs incertum est.

2014-08-22 Situs mutationibus totalibus affectus est: structura interna, aspectus novus (ob improbationes visitatorum in locutorio), optimizatio, errores nonnulli correcti sunt. Quaedam plicae innovatae sunt et additae novae de pedifollio et latinizatione. Spero nunc versationem in situ commodiorem futuram esse.

2013-10-06 Novum documentum in situ evênit de derivationibus latinis cum tabula exemplarium et exercitationibus. Pagina cum nexibus utilibus innovata est.

2013-04-11 In situ jam adest novum documentum de conversionibus syntacticis linguae latinae: exepla, schemata, exercitationes. Etiam latinizatores paulo innovati sunt.

2012-08-22 Etiam unum documentum novum linguae latinae ad novos additum est - Sententia simplex.

2012-05-27 Addita est pagina nova, in qua studentibus cum parva scientia latinae explicatur, quomodo facere pensa sua queant. Etiam nonnullae paginae innovatae sunt.

2012-05-22 Altera pars lectionum de verbo parata erat et in situ prolata est. Immo etiam quadammodo documentum prius appletum fuit et lapsus reperti jam correcti.

2012-04-05 Novum documentum paratum est - Verbum. Cum informatio multum larga sit, etiam nunc tantum prima pars praestat.

2012-03-17 Nova travectio in servitio remanendi, nunc in 1FreeHosting.com. Multae correctiones lapsorum factae sunt documentis jam exhibitis. Magna gratia agitur @Burzuchio, qui annotationes suas in locutorio reliquit. Paulum translatio Operae et repositorium lexicorum ad LatRus renovata sunt.

2012-01-21 Novum documentum de pronomine additum est. Translationes Operae et Totalis Commanderi annovatae et correctae sunt. Basis additiva cum novis vocabulis ad LatRus appleta est.

2012-01-21 Novum documentum de pronomine additum est. Translationes Operae et Totalis Commanderi annovatae et correctae sunt. Basis additiva cum novis vocabulis ad LatRus appleta est.

2011-09-06 In situ multae mutationes factae sunt: novum documentum Numerale patet, correctae sunt aliquot lapsuum in translationibus applicationum, appletum est repositorium peculiare ad LatRus et exhibitum, periodus Ligae Campionum et Europae 2010-2011 plane conscripta.

2011-07-02 Etiam unum documentum additum est Adverbium.

2011-06-07 Novum documentum additum est Adjectivum.

2011-04-05 Novum documentum additum est Substantivum.

2011-03-20 Situs "Latina moderna" in novam mansionem 0fees.nettravectus est impatentiae causa prioris servitii mansionis b13.su.

2011-03-20 Paginae "Latinizatores" nova translatio in latinam inest programmatis Format Factory.

2011-03-02 Pagina vocabularii morborum latini suppleta est.

2011-01-19 Translationes in latinam applicationum innovatae sunt. Versiones innovatas recipere in pagina "Latinizatores" potest.

2011-01-18 Situs "Latina moderna" jam unum annum vivit in interreti! Eo anno advenerunt visitatores. Dum pauci sed stabiliter. Spero, hic utile vobis inventuri esse.

2010-11-04 Innovata pagina "Termini grammatici" Nova elementa addita.

2010-10-07 Google paulo cum lingua latina operari coepit =) Dum solum in pagina quaesitionis et in servitute translationis translate.google.com, jam nihilomĭnus quiddam est.

2010-08-28 Pagina nominum morborum appleta est, lapsus correcti sunt; additae plicae cum summis ludorum pedifollii.

2010-08-15 Additum primum documentum - phonetica et pronuntiatio. Prope expleta pagina cum nominibus morborum.

2010-05-10 Additae et completae paginae nominum plantarum et animalium.

2010-03-27 Addita nova pagina morphemata ad novos. Monstratae longitudo et brevitudo vocalium cum exemplis. Inscriptio ejus

2010-03-06 Additae novissimae novellae in paginam primam in brevi

2010-02-27 Addita pagina cum rebus novis. In ista nuntiabo de mutationibus in situ.

2010-02-02 Addidi in paginam "Grammtermini" termini russici =) In initio erant modo ucrainici, latini et archiellenici.

2010-02-01 In vocabulariulum computerum addidi nova verba.

2010-01-18 Situs admissus! :-))))))) Coepit vivere. Spero eum visitatoribus profore.