Lat | Rus 

Latinizatores programmatum

Hinc translationes in linguam latinam aliquorum programmatum gratuito accipere potestis. Cunctae plicae redigantur, si qui errores reperiantur, indiligentiae etc. Illi enim utĭque reperientur, quod verificare unamquamque lineam non possum. Ergo, opprobria ne projiciatis, quaeso. Translationes ipse solus confeci - auctor hujus situs =)

Igĭtur, programmăta latine communicentur!

WCMD.7z (19 Kb) – Translatio in linguam latinam programmătis Windows Commander 5.0 (exolēta)

TCMD.7z (20 Kb) – Translatio in linguam latinam programmătis Total Commander 6.0 (exolēta)

TCMD75.7z (41 Kb) – Translatio in linguam latinam Total Commander 7.5 Versiones priores 5, 6 amplius a me non sustinentur. In nova veteres lapsus correcti sunt. Translatio etiam versionum noviorum non meditatur. (Innovatio 07.2014) - aliquae lineae in FTP etc. completae sunt in latina, et aliquot lapsus translationis correcti sunt.

latina.lng – Plica lingualis ad programma BibleQuote 4.5 - Citatum ex Bibliis.

latinaHC.lng (43 Kb) – Plica linguae ad programma HandyCache 1.0.0.409. Pro versione novissimā Innovata (09.2015) aliqout lineae additae sunt, lapsus multi correcti, translatio notabiliter elaborata! Emissiones novae aberunt, parvis correctionibus exceptis.

la.txt (11 Kb) – Plica lingualis ad archivatorem 7-Zip 9.20 *[Ultima redactio 01.2012] Innovata pro nova versione a 4 quae prius patebat, lapsus quidam correcti, novae linea additae. Fruimini! Acceptum la.tx_ renominatote in la.txt

WinContig_LA.lng (61 Kb) – Plica linguae ad defragmentatorem WinContig 0.9.

opera11.51_la.lng (in ZIP) (110 Kb) – Lingua latina ad navigatorem Opera 11.51.*[Innovata 10.2015 - translatae sunt aliquot graves lineae, quae apparuerunt in serie 11-ma, aliquot lapsuum correcti]. In archivo est et versio 12.02 non tamen cunctae lineae translatae et lapsus remanere possunt. In mense Augusto 2014 etiam nonnulli lapsus sublati sunt in versione 12v, aliquot novae lineae translatae sunt.

Lang3x.ini (18 Kb) – 4 linguae ad programma Scarabay 3 : anglica, russica, italiana et enimvero latina.

LatinaKeepass.7z (46 Kb) – Latina versio programmatis ad tesseras tenendas Keepass. Translatio plena ad seriem 1.x, ad seriem 2.x translatio ex 1.x concinnata est paucis additamentis factis.

Latina.txt (19 Kb) – Latina versio programmatis gratuiti Format Factory 2.20, quod convertit multimedia in formas varias. Plicā recipiente renominate in Latina.txt et ponite in directorium FormatFactory/Lang

Latina.ini – Plica linguae ad programma mittendi SMS - SMS-Volga 3.0


ruslatx.dbf (600 Kb) – Compendium additivum ad LatRus (v 1.2) (supra 5000 lexica insunt: innovatio 10.2015)

ruslat.dbf (998 Kb) – Basis procurata ad dictionarium LatRus (v 1.2) cum lapsibus repertis et correctis (innovata 01.2015).

LatRus_16.dsl (1.8 Mb) – Lexicon latino-russicum in forma DSL concinnatum ad programmata ABBYY Lingvo GoldenDict aptum, etiam in directione reversa: russico-latinum ejusdem repositorii. Dictionarium ex repositoriis supra expositis de programmate LatRus concinnatum est. Summa cunctorum elementorum, quae continet 13000 superat. Systema dinotationis tenue est (quamquam emendatior quam versionum priorum), quoniam dictionarium in formam DSL tantum conversum est, neque vero ab initio compositum fuerat.

Venerabiles visitatores!

Si habetis etiam quas translationes programmatum latinas, mittite illas mihi et ponam hic nexus in ipsas, ut quique volens possit applicationes suas latinizare.