Lat | Rus 
 

Praecepta Dei

Hic scrībo praecepta Dei viventis, quae facere commendo, aut pessimum erit non complenti ipsi :-/

10 mandata

  1. Non habebis deos aliēnos in conspectu Dei viventis
  2. Non facies tibi sculptile nec similitudinem, non adorabis ea et non coles
  3. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia ille punietur
  4. Observa diem sabbati, ut sanctifices eum. Sex diebus operaberis, at in septimo non facies quicquam opĕris
  5. Honōra patrem tuum et matrem tuam
  6. Non occīdes
  7. Neque moechaberis
  8. Furtumque non facies
  9. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
  10. Non concupisces universa quae proximi tui sunt
Deuteronom. 5:7-21.

Cetĕra mandata

  • Dominus Deus noster Dominus unus est diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anĭma tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec in corde tuo.
  • Deuteronom. 6:4-6.
  • Dominum Deum tuum timebis et Ipsi servies ac per nomen Illius jurabis.
  • Deuteronom. 6:13.
  • Non temptabis Dominum Deum tuum. Custōdi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecēpit tibi et fac quod placĭtum est et bonum in conspectu Domini.
  • Deuteronom. 6:16-18.
  • Ergo scies quia Dominus Deus tuus Ipse est Deus fortis et fidēlis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta Ejus in mille generationes, et reddens odientibus se statim.
  • Deuteronom. 7:9-10.
  • Cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis aliēnis et adoretis eos.
  • Deuteronom. 11:16.
  • Non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum. Non pejerabis in nomine Dei nec pollues nomen Dei tui.
  • Lev. 19:11-12.
  • Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprĭmes eum.
    Non morabitur opus mercennarii apud te usque mane.
    Non maledīces surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum.
    Non facies quod inīquum est nec injuste judicabis nec considĕres personam pauperis nec honōres vultum potentis juste judĭca proximo tuo
  • Lev. 19:13-16.
  • Non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui.
    Ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum.
    Non quaeres ultionem nec memor eris injuriae civium tuorum; dilĭges amīcum tuum sicut temet ipsum.
  • Lev.19:16-18.
  • Nolite facere inīquum aliquid in judicio in regula in pondere in mensura.
  • Lev. 19:35.
  • Noli legem pervertere, non accipies personam nec munĕra quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba justorum.
  • Deuteronom. 16:19.
  • Non assūmes et transfĕres termĭnos proximi tui quos fixerunt priores.
  • Deuteronom. 19:14.
  • Non pervertes judicium advĕnae et pupilli nec aufĕres pignoris loco viduae vestimentum .
  • Deuteronom. 24:17.
  • Non comedetis cum sanguine.
    Non augurabimini nec observabitis somnia
  • Lev. 19:26.
  • Ne declinetis ad magos nec ab hariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos.
  • Lev. 19:31.
  • Nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui hariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus ne incantator ne pythones consŭlat ne divīnos et quaerat a mortuis veritatem .
  • Deuteronom. 18:10-11.
  • Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est et dixerit tibi: "eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis": non audies verba illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis Eum an non in tota anĭma vestra.
    Deum vestrum sequimini et Ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem Ejus; Ipsi servietis et Ipsi adhaerebitis .
    Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro.
    Aufĕres mălum de medio tui.
  • Deuteronom. 13:1-4.
  • Et non adhaerebit de anathemate quicquam in manu tua.
  • Deuteronom. 13:17.
  • Super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis.
  • Lev. 19:28.
  • Septimo anno facies remissionem. Cui debetur aliquid ab amīco vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini .
    A peregrīno et advĕna exĭges civem et propinquum repetendi non.
    Cave ne forte surripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo: "appropinquat septimus annus remissionis", et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare. Ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum. Sed dabis ei nec ages quippiam callĭde in ejus necessitatibus sublevandis ut benedīcat tibi Dominus Deus tuus.
  • Deuteronom. 15:1-3,9-10.
  • Non facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus.
  • Deuteronom. 16:22.
  • Cum reperti fuerint apud te vir aut mulier qui faciant mălum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum Illius ut vadant et serviant diis aliēnis et adōrent eos: solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecēpi, necetur ille, si verum sit. .
    Aufĕras mălum de medio tui .
  • Deuteronom. 17:2-5.
  • Non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.
  • Deuteronom. 22:5.
  • Non trades servum domino suo qui ad te confugerit.
  • Deuteronom. 23:15.
  • Non offĕres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quidquid illud est quod voverint, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
  • Deuteronom. 23:18.
  • Non fenerabis fratri tuo ad usuram quaelibet.
  • Deuteronom. 23:19.
  • Cum repĕtes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus aufĕras sed stabis foris et ille tibi profĕret quod habuerit.
    Sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo, benedīcat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
  • Deuteronom. 24:10-13.
  • Cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requīret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum.
    Si nolueris polliceri absque peccato eris.
    Quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.
  • Deuteronom. 23:21-23.
  • Quaecumque [vestra] erogabitis de bono, imprimis [curandum est] ut cedant in utilitatem parentibus, proximis vestris, pupillis, pauperibus, viatoribus. Et quidcumque bonum egeritis, utique Allah erit sciens.
  • Alcoranus 2:215.
  • Credite in Allah et in legatum et impendite [in via Allah] illa, quae vobis suffecta sunt in hereditate.
  • Alcoranus 57:7.
  • Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accēdet ut revēlet turpitudinem ejus.
    Cum masculo non commisceberis coĭtu femineo quia abominatio est.
    Cum omni pecŏre non coibis nec maculaberis cum eo mulier non succumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est.
  • Lev. 18:6,21-22.
  • Quid ergo Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambŭles in viis Ejus et dilĭgas Eum ac servias Domino Deo tuo in tota anĭma tua .
  • Deuteronom. 10:12.
  • Sin autem oblītus Domini Dei tui, secūtus fueris aliēnos deos coluerisque illos et adoraveris, peribis.
  • Deuteronom. 8:19.
  • Ităque custōdi mandata Domini Dei tui et ambŭla in viis Ejus et time Eum.
  • Deuteronom. 8:6.

De esu

  • Ne comedas quae immunda sunt.
  • Deuteronom. 14:3.
  • Omne anĭmal quod in duas partes ungulam findit ac rumĭnat comedetis: boves et oves, capras, cervas, capreas, dorcādes.
    Cetĕra vero ne comedas: sues, camēlos, lepŏres, choerogyllium – immunda sunt. Carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
  • Deuteronom. 14:6-8.
  • Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite. Cetĕra immunda sunt – nolite edere.
  • Deuteronom. 14:9-10.
  • Omnes aves mundas comedite, at has non: aquĭlam, grypem et alietum, ixon et vulturem ac milvum, et omne corvini generis, struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem, herodium et cygnum et ibin...
  • Deuteronom. 14:11-18.
  • Omne de volucribus, quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis.
    Attămen potestis edere: brucus, attacus, ophiomachus.
  • Lev. 11:20-22.